monumenta.ch > Beda Venerabilis > csg250.350 > bnf10439.185 v > habCod.Guelf.81Weiss..165 > sectio 30 > bmv343.343 > bnfNAL1615.193 > uwbM.p.th.f.12.72 > csg457.159 > uwbM.p.th.f.68.127 > csg250.371 > csg75.840 > sectio 1 > ad Hebraeos,3529 > bnfGrec107.999 > bnf10439.10 v > habCod.Guelf.81Weiss..146 > bkeCod.16.65r > csg51.255 > csg75.3 > bnf10439.11 r > habCod.Guelf.81Weiss..112 > bnfGrec107.999 > bnfNAL1615.174 > bkeCod.16.65v > bnf10439.14 r > csg248.193 > uwbM.p.th.f.68.61 > Psalmi, 56 > 20 > uwbM.p.th.f.68.307 > ad Hebraeos,3431 > sectio 41 > bsbClm6224.164 > bsbClm6436.46 > bnf17226.222 > csg458.214 > sectio 2 > 5 > sectio 19 > sectio 3 > bnf17226.213 > csg458.195 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 10, 105, 13
Et illud quod dicunt non est verum, quia continuo diis perditis Roma capta est, afflicta est. Prorsus non est verum: ante simulacra ipsa eversa sunt; et sic victi sunt Gothi cum Rhadagayso. Mementote, fratres, mementote: non est longum, pauci anni sunt , recordamini. Eversis in urbe Roma omnibus simulacris, Rhadagaysus rex Gothorum cum ingenti exercitu, multo numerosiore quam Alarici fuit, venit. Paganus homo erat Rhadagaysus: Iovi sacrificabat quotidie. Nuntiabatur ubique quod a sacrificiis non desisteret Rhadagaysus. Tunc omnes isti: Ecce nos non sacrificamus, ille sacrificat, vinci habemus a sacrificante, quibus non licet sacrificare. Deus ostendens quia non in istis sacrificiis est ipsa temporalis salus, ipsa regna terrena, victus est Rhadagaysus, adiuvante Domino, miro modo. Postea venerunt Gothi non sacrificantes, etsi fide christiana non Catholici, tamen idolis inimici; venerunt idolis adversantes, et ipsi ceperunt: vicerunt de idolis praesumentes, et perdita idola adhuc quaerentes, et perditis adhuc sacrificare cupientes. Sed ibi erant et nostri, et afflicti sunt: sed noverant dicere, Benedicam Dominum in omni tempore . Afflicti sunt in regno terreno: sed regnum coelorum non perdiderunt: imo ad illud capessendum exercitatione tribulationum meliores effecti sunt. Et si in tribulationibus non blasphemaverunt, tanquam integra vasa de fornace exierunt, et dominica benedictione repleti sunt. Isti autem blasphematores, terrena sectantes, terrena desiderantes, in terrenis spem ponentes, cum ista velint nolint perdiderint, quid tenebunt? ubi remanebunt? Foris nihil, intus nihil: inanis arca, inanior conscientia. Ubi requies? ubi salus? ubi spes? Veniant ergo, desinant blasphemare, discant adorare: scorpii pungentes a gallina comedantur, in corpus traiicientis convertantur; in terra exerceantur, in coelo coronentur.